thumb|200px|Johann Koerbeke, Zmartwychwstanie O Filii et Filiae – hymn śpiewany w Kościele katolickim w okresie Wielkanocy. Napisany został przez franciszkanina OFM (zm. 1494).

Tekst

Alleluia, Alleluia, Alleluia.

O filii et filiae, Rex caelestis, Rex gloriae morte surrexit hodie.

℟ Alleluia

Ex mane prima Sabbati ad ostium monumenti accesserunt discipuli.

℟ Alleluia

Et Maria Magdalene, et Iacobi, et Salome Venerunt corpus ungere

℟ Alleluia

In albis sedens angelus praedixit mulieribus: In Galilaea est Dominus.

℟ Alleluia

Et Ioannes apostolus cucurrit Petro citius, monumento venit prius.

℟ Alleluia

Discipulis astantibus, in medio stetit Christus, dicens: Pax vobis omnibus.

℟ Alleluia

Ut intellexit Didymus quia surrexerat Iesus, remansit fere dubius.

℟ Alleluia

Vide Thoma, vide latus, vide pedes, vide manus, noli esse incredulus.

℟ Alleluia

Quando Thomas vidit Christum, pedes, manus, latus suum, dixit: Tu es Deus meus.

℟ Alleluia

Beati qui non viderunt et firmiter crediderunt; vitam aeternam habebunt.

℟ Alleluia

In hoc festo sanctissimo sit laus et iubilatio: benedicamus Domino.

℟ Alleluia

Ex quibus nos humillimas devotas atque debitas Deo dicamus gratias.

℟ Alleluia

Bibliografia

Hasło w Catholic Encyclopedia Opis ze strony Treasury of Latin Prayers

Kategoria:Hymny Kategoria:Liturgia katolicka Kategoria:Łacińskie pieśni katolickie